Ad videndum de doctrina et traditione sacrificiorum, quae sequitur, quaedam praelibanda sunt in hunc modum: Quinque consideranda sunt hic. Sacrificia, quae Deo offeruntur, personae a quibus offeruntur, tempora quando offeruntur, loca ubi offeruntur, causae pro quibus offeruntur. Triplex autem eorum quae offerebantur, rite occurrit discretio. Aut enim erat oblatio de animalibus, et sacrificium dicebatur, nec ante octavum diem nativitatis poterat offerri, nec eadem die mater et fetus ejus. Aut de sicca materia, ut simila, pane, thure, et proprie dicebatur oblatio. Aut de liquidis, vino, et oleo, quae proprie libamen, vel libatio dicebatur, licet his nominibus scriptura quandoque indifferenter utatur. Personae vero offerentium duae, anima, vel Synagoga. Animarum vero alia sacerdos, alia princeps, alia privata, de quibus suis locis dicetur, similiter de locis, et temporibus, suo loco. Causarum quoque triplex erat differentia. Offerebant enim quandoque necessario, quandoque sponte, quandoque casu. Necessario autem, vel ex voto, vel ex praecepto. Sane ex praecepto offerebant primitias frugum, uvarum, fructuum. Decimas quoque eorumdem, et insuper animalium. Primogenita quoque animalia, et liberorum. Oblationes etiam trium solemnitatum, etc. in hunc modum. Mel autem et fermentum nunquam offerebantur Domino, tamen primitiae eorum temporibus suis offerebantur sacerdoti, sed nil ex eis super altare ponebatur. Communiter autem a nullo sacrificio sal deesse debebat, et ideo dicebatur sal foederis, quia non erat fas hoc transgredi. Porro secundum ordinem libri a sacrificiis inchoandum est.